Lexode Créer un blog
Signaler un abusFermer

abcdef

Vitae

le 04/06/2006 à 15h45
Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
E terra magnum alterius spectare laborem ;
Non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
Sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
Suave etiam belli certamina magna tueri
Per campos instructa tua sine parte pericli ;
Sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
Edita doctrina sapientum templa serena,
Despicere unde queas alios passimque videre
Errare atque viam palantis quaerere vitae,
Certare ingenio, contendere nobilitate,
Noctes atque dies niti praestante labore
Ad summas emergere opes rerumque potiri.
O miseras hominum mentes, o pectora caeca !
Qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
Degitur hoc aevi quod cumquest ! Nonne videre
Nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
Corpore seiunctus dolor absit, mensque fruatur
Iucundo sensu cura semota metuque ?
Ergo corpoream ad naturam pauca videmus
Esse opus omnino : quae demant cumque dolorem,
Delicias quoque uti multas substernere possint
Gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
Si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
Lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
Lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
Nec domus argento fulget auroque renidet
Nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
Cum tamen inter se prostrati in gramine molli
Propter aquae rivum sub ramis arboris altae
Non magnis opibus iucunde corpora curant,
Praesertim cum tempestas adridet et anni
Tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
Nec calidae citius decedunt corpore febres,
Textilibus si in picturis ostroque rubenti
Iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
Quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
Proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
Quod super est, animo quoque nil prodesse putandum

test

le 04/06/2006 à 15h21
testttt

test

le 04/06/2006 à 15h21
test